Latin
292.1 to 292.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 292.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeso te igitur, ô Caro, seu quocumque velis nomine censeri, tum pergis, Habes ne tam parum cum mente confort, vt aduertere non potueris, quandonam emendaui illam vulgi imaginationem per quam singitur, id quod cogitat, esse instar venti, similisve corporis? Verùm tu, ô bone, es ne satis aequus, (nam satis acutum nolo dicere) dum exigis vt sola caro id aduertat, quod ne mens quidem sola aduertere possit? Quippe nec te quidem tua illa mente adeo sublimi, &nihil consortij cum carne habente percipere valeas illud quod non est. Quid igitur, inquies, non est emendatio? Lentè quaeso; siquidem caro non magna viget mobilitate. Verba tua fuerant: Quid nam igitur antehac me esse putaui? hominem scilicet, &c. Et postea, attendam quid sponte, &natura duce cogitationi mea antehac occurrebat, quoties quid essem, considerabum. Et statim, Occurrebat praeterea me nutriri, incedere, sentire, &cogitare, quas quidem actiones ad animam referebam; sed quic isset hac anima vel non aduertebam, vel exiguum nescio quid imaginabar instar venti, ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum Et quia paullò post dixeras tibi attendenti, cogitanti, reuoluenti, &c. ne minimum quid occurrere, siue reperiri in te ex ijs, quae ad naturam corporis pertinent, excepi ipse, Emendaestine hactenus eam cogitationem, qua prius imaginabaris te esse quidpiam instar venti, similisve rei his membris infusae? Non fecisti sanè. Cur non possis igitur adhuc esse ventus, &c. lam tu obstupescis cur aduertere non potuerim, quando nam emendaueris illam vulgi imagina tionem. Vulgi? Nihil mihi fuit cum vulgo: res fuit tecum, qui fueras loquutus de te qui ne minimùm quidem insinuaras fuisse te loquutum ex vulgi sententia. Fuerit sententia, in qua non steteris, in qua vulgus reliqueris; fuerat tamen tua, &tu non vt vulgi, sed vt tuam retuleras; ne igitur quaere ex vulgo effugium. Sequitur, Per quam fingitur id quod cogitat esse instar venti. Fingitur?