Latin
292.5 to 292.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 292.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tu nihil finxeras: retuleras id, quod natura duce occurrebat antea tuae cogitationi. Quid igitur etiam effugium heinc quaetis? Id quod cogitat? Quaestio fuerat non de eo solùm, quod cogitat, sed etiam de eo, quo nutriris, incedis, ac sentis. Quorsum tot quaeritas effugia? Subiungis, Emendani enim illam, profectò, cùm ostendi supponi posse nullum ventum, nec aliud corpus in Mundo esse; ac nihilominus illa omnia, ex quibus me, vt rem cogitantem agnosco, remanere. Video quò spectârint effugia; nimirum, auebas te restringere ad rem cogitantem, &sepositam facere nutrientem, incedentem, &c. quò posses faciliùs canere receptui. Sed disquiramus quod caput est, Emendaui inquis, cùm ostendi supponi posse nullum ventum, nec aliud corpus in Mundo esse. Et obstupescis, si ego heic non aduertam emendationem. Imaginatio fuit, Animam esse ventum, aut corpus aliud simile. Haec imaginatio emendanda fuit; nempe demonstrando ipsam falsam, ostendendoque animam non esse ventum aut simile corpus Dicis tu te id praestitisse, cùm ostendisti supponi posse nullum ventum, nec aliud corpus in Mundo esse.