Latin
INSTANTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 293
Unproofread scanNot analysed yet
Sed amabo, Ostendisti supponi posse Primò nusquam id ostendisti, qui de ostendendo ne cogitasti quidem; sed nudè solùm, historicèque enarrasti te somniare, à Deo decipi, à maligno Genio deludi, vt falsa esse crederes quae praenoueras omnia: sed demonstrationem adhibuisti nullam. Et quomodo certè adhibuisses, probandis seu rebus, sen uppositionibus non modò incertis, verùm etiam falsis? Esto deinde, ostenderis suppo ni posse, imò reipsa supposueris; quaestie agitur, non an supposueris ventum nullum, V. c. in Mundo esse, sed nullus ne reipsa sit demonstrandumque tibi incubuit ventum nullum reipsa esse; vt posses inde colligere, ne Animam quidem ventum esse. Quoniam verò non demonstrasti, sed supposuisti solummodo; ideò non demonstrasti quoque sed supposuisti solummodò animam ipsam ventum non esse Quare &quaestio remanet, sit-ne anima reipsâ ventus, an non, tuaque lla imaginatio, qua ventum esse credideras, non est adepta emendationem. Ostendisti quoque, vt ais, supponi posse remanere nihilominus illa omnia, ex quibus te, vt rem cogita tem agnoscit. Sed pari modo, neque id ostendisti, qui abiecisti potiùs omnia omninò praeiudicia; &neque te, neque aliquid ad te pertinens excepisti. Ostenderis verò; quaestit est, non an supposueris, supponereve potueris, nullo penitus exsistente vento, similius corpore, remanere rem cogitantem, aut eas ex quibus agnoscitur; sed an reuerâ ista temaneant. Et quia tu solùm ostendisti supponi posse remanere, non autem remanere reuerâ; eam ob rem quaestio superest; tuaque illa imaginatio superest adhuc inemendata Itaque sic argumentaris, Qui ostendit (vel potiùs dicit se ostendisse) supponi posse nullum ventum, nec aliua corpus in Mundo esse, &remanere tament illa omnia, ex quibus se vt rem cogitantem, agnoscit, ille demonstrat animam (sine malis Mentem) non esse ventum, neque aliud corpus: Atqui ego ostendi, vel potiùs dico me osteridisse supponi posse, &c. Igitur ego demonstraui Animam (seu Messi tem) neque esse ventum, neque altit corpus. Cùm porrò vitia huius tuae argumentationis ex iam dictis pateant, &perspicuum exinde fiat, illa ne, quae interrago, tam inanis sint, vt responsione non egeant; refero ecce integrum locum, qui &meae dubitationis 6 tuae responsioni, seu argumentationi locum fecit. Quid autem, inquis, vbi suppono deceptorem aliquem potentissimum, &si fas est dicere, malignum, datâ opera in omnibus, quantum votuit, ine delusisse, possum ne affirmare me habere vel minimum quid ex ijs omnibus, quae iam dixi ad naturam corporis pertinere? (nimirùm posse figurari, loco circumscribi, spatium replete, aliud excludere, sensu percipi, moueri.) Artendo, cogito, reuolito, fatigor eadem frustra repe tere. Integrum, inquam, refero locum, quoniam non alia est demonstratio, qua osten daAd Cartesij Metaphysicam &Responsa. das Animam, Mentemve esse incorpoream.