Latin
CAPVT PRIMVM
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 35
Unproofread scanNot analysed yet
Et Terra quidem varias frequenter animanreis parturit, at non, quòd ipsa sit animata, sed quod continens varias Atomos, variave rerum semina, multa modis multis efferat in lucem, vnde animata formentur. Non desunt, qui aliunde Terram magnae Deûm Matris, ac Berecynthiae, nomine colant. Verùm, quod Terra quidem donetur iis nominibus si abuti quidem Diuinis ad res natures designandas liceat) potest res videri tolerabilis; at non sanè, quòd Terrae quoque inesse Diuinitas credatur.