Latin
35.1 to 35.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 35.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. De Terraemotu; ac obiter de Aetnaeo Incendio. JINTERIM autem mirum videtur, qui galle fiat, vt Terra interdum commoueatur, concutiatur, tremat: verùm haec vna est earum rerum, quae possunt omninò pluribus modis contingere; &supponendo quidem rem, de qua ambigendum non videtur, esse vbique Terram sui similem; ac subtus, perinde ac suprà, habere speluncas, lacunas, fluminaque voluentia, fluctus, saxa submersa, &c. Nam potest Terram mouere Aqua, si parteis aliquas eluit, &abrasit, quibus excauatis desiit posse sustineri, quod ferebatur integris; vel, si interiores lacunas, seu quasdam palustreis, &iacenteis aquas, impellat flatus aliquis, &inde aut ictus Terram quatiat, aut agitatio spiritus ipso motu crescens, &se incitans, ab imo in summum perferatur. Scilicet, vt vas constare non potest, nisi quae commota in ipso est aqua, iactari intùs desierit. Potest &parte aliqua subitò decidente Terra percuti, &inde motum capere: cùm &aliquae eius partes quibusdam veluti columnis, ac pilis sustineri possint, quibus vitiatis, recedentibusque, tremat onus impositum. Quippe, cùm videre etiam liceat totas aedeis, propter plaustrorum, ferratorumque curruum agitationem successione tremiscere. Potest quoque Terram mouere ipse spiritus: nempe, si aut Terra, cùm in partibus sui interioribus, inferioribusque crebritate foraminum, rimarumque sit interstincta, à spiritu variè disperso, &in cauernosas eius cauitates incidente, concutiatur, ac tremat; eo modo, quo membra frigore subeunte, tremere, ac moueri inuita coguntur: aut, si supernè ingrediente, compellenteque deorsùm spiritu, Terra ab aëre subiecto vt crassiusculo, &aquoso (quippe sustentante) sursùm repellatur, &quasi subtercussa subsultet: Quod contingit quidem rebus omnibus, quae non modò in aliquid durum seu firmum (aut ita intensum, vt pressum redeat) compelluntur num ingressu non appareat augescere: nimised etiam in aliquid fluxum, si ad repellenrùm, omnia flumina ad tantam molem comdum comparatum sit; vt cùm intra aquam parata vix guttae instar sunt.