Latin
413.5 to 413.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 413.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pnexempli gratia, dici, noctisque discrimi coloresque rerum, quibus egeremus: nosse uimus terum sonos, quibus moueremur nd prosequendum, seu ad fugiendum aliilia: nosse debuimus rerum odores, quibus Vorrentur res nobis aut congruae, aut in Vngliae: nosse debuimus rerum sapores, iribus discernere possemus salutares cibo nonis: nosse debimus quid in Natura i calidum, seu frigidum, seu molle, seu rerum, similiterque caetera, quibus ignoduis non poterat vita incolumis consistere, Ad haec igitur cognoscenda appetitus est nasalis, suntque in nobis facultates à Natura nuitae ad prosequutionem, aut fugam. Ar Gassendi alia Philosophica. nosse velle praeterea naturas ipsas intimas rerum; nec satis putare experiri lucem, &calorem Solis, nisi praeterea cognoscamus e qua substantia ille sit; quibus ex principiis constet; sit ne animatus an non? calidus ne formaliter, an solummodò eminenter? an ipse circa Terram, aut circa ipsum Terra moueatur? &id genus caetera: haec demùm sunt, quae pertinent ad speciem quamdam intemperantiae, &in quibus disquirendis si torquemur nimiùm, nec veritatem multo labore conquisitam assequimur; non Deum aut Naturam, sed nostram ipsorum curiositatem culpare debemus. Sic indidit nobis Natura appetitum cibi, &potus; vide proinde, an dum fruges, &aqua nobis supperunt, ac pretiosiora illa desunt, conqueri iure possimus, &exclamare, miserè actum, si cùm haec habeamus, non suppetant etiam &perdices, &Massica. Sunt nobis pedes, quibus possumus ad conquirendum res necessarias in varia loca incedere; an volatum etiam praetendere licet, credereque miserè actum si cùm sint pedes ad progrediendum, non sint etiam alae ad volandum, vt foret praeclarum, atque commodum? Nisi liceat, non satis capio, cur iure liceat conqueri, misere actum nobiscum esse, si cùm possimus veritates illas externas, seu colores, sonos, odores, &similia cognoscere, non de tuo etiam cognoscere veritates illas internas, seu naturas ipsarum rerum. Et vide etiam, circa aeternam tibi quoque tantopere commendatam foelicitatem, vide inquam, vt Deus ad illam ducere nos voluerit Reuelatione solùm ac fide: illam verò naturarum intimarum notitiam abdicatam voluerit.