Latin
413.9 to 413.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 413.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet quasi indicarit ad statum hominis naturalem sufficere notitiam illam qualitatum externarum, &in sensus incurrentium; ad supernaturalem verò notitiam rerum reuelatarum, &quae vt in sensum non cadunt; ita Philosophicam illam rationem prorsus fugiunt. Quid quod prouocare ad te ipsum licet, cùm dicis facultates nostras ad analogiam propriam terminatas, quidditates rerum intimas non penetrare. Digna te ipso sententia, veluti etiam quod subiicis, perfectè sciri non posse quid res naturales in seipsis sint, res artificiales secus, quia sunt in mente nostra. Id certè antiquum mihi argumentum, cur naturae rerum nos lateant, quòd fabricam &conditionem alicuius operis nosse, solius sit opificis: nos verò nullam rem naturalem, vt Gemmam, Plantam, Animal, industriâ nostra conficiamus: Adeò proinde, vt, sicut canis, quantum vis aliunde sit animal sagax, nosse non potest quemadmodum horologij machina, aut aliud opus humanum constet; quoniam mens canina non est, quae huiusmodi opera molitur; sic pernosse homo non possit qua ratione planta gignatur, adolescat, &sui semper generis folia, flores, &fructus proferat; quia mens humana non est, quae tale quidpiam machinatur. Atque haec etiam causa est, cur mirè probem, quod passim inculcas, vt suas vltra facultates nemo sapiat Mm 3 quando ciat: qua vi totum corpus peruadat, &quando homines heinc mouentur, ne in arfacultatum, ac partium oeconomiam exer cana illa naturae se penetrare posse conficeat. Haec inquam, si nos edoceres, autis dant, quòd non minus ad ea noscenda, quàm genus similia; tum demùm existimaremus ad conficienda facultate careant.