Latin
465.10 to 465.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 465.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc enim ob causam oculus apertus solito subsidio destitutus, laborem quendam experitur (ac praesertim, quia alius vix claudi potest, quin moueatur quadamtenus, &ex eius motu pse apertus commoueatur, laboretque vt eo se, quo priùs dirigebatur, sistat) facultas verò destituta aliquibus radiis, quibus ad videndum confusè adiutabatur, tum decurtatum habeat hemisphaerium, tum parteis superstites aliquantò obscuriùs perspiciat. Et quod de parte quidem distinctè visa nihil proptereà detrahatur, argumento esse potest, quòd plerumque, vt distinctiùs quidpiam videamus, claudere soleamus oculorum alterum, vt eo nempe quasi subingresso in orbitam, portio nerui optici, quae pone ipsum est, magis relaxetur, &quae pone alium magis intendatur, vnde &axis fiat intensior. Vt paucis dicam, licet vnus solùm oculus intendatur, facilior tamen visio est, si alter clausus non fuerit, ad eum modum, quo licet non nisi alteri pedum insistamus, statio tamen facilior est, si alter non fuerit è terra elatus. Iam ergo finio, mi BVLLIALDE, tot verba effatus, non quòd sim propriae opinionis tenax, sed quòd erudiri plenius expetam, dum nondum perspicio in opposita verisimilitudinem maiorem. Tu sic accipe, &me semper ama. Vale, v. Kal. Ianuar. M. DC. XLI. secari, aut exsolui possint.