Latin
465.6 to 465.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 465.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Moloco, labor quidem nonnullus, sed iuvium tamen spectaculum est, quo idem Pectum sibi ipsi admouetur, amouetur, se emalim eandem lineam, parallelam, aut stelliam, constituiturque sibi ipsi supra iris, cini, vltra, ad laetuam, ad dextram lquè, &in quovis positu, provt altero, Autroque oculo manente compresso, caput ftorsim, sursum, ad dextram, ad laeuam, &secundum varias obliquitates ita deflectius, vt radij ex vtroque oculo in obiectum undentes variè inter se situm, angulosque ommutent. Haec me expertum, longè alium habebis à Timagora, qui negabat sibi vnquam, cùm oculum torsisset, duas ex lucerna flammulas visas. Ego, si aliqui Timagorae similes sint, aut ex detorsione oculorum probare detrectent, vtrum flammula lucernae gemina appareat; respectare illos iubeo in speculum concauum, in quo, dum lucerna obiicitur, geminae flammulae videntur, non vtraque sanè oculo vtroque, sed vna vno, altera alio; quemadmodum constat, dum clauso vno oculo, altera earum euanescit, vnaque solùm conspicitur; eodem planè modo, in detorsione oculorum contingit. Atque id quidem inculcare possem, tanquam argumentum opinionis illius meae de lectio ne, seu visione distincta per vnicum oculum; sed modum excedo parasangis multis. Itaque finem facio, si tamen priùs vno verbo attingam scrupulum, de quo dicere sum oblitus. Is ingeritur ex eo, quòd, si altero tantùm oculo legamus, distinctive quidpiam conspiciamus, nihil interesse videatur, alter-ne clausus, an apertus sit; cùm tamen constet, vbi aperto oculo vtroque quidpiam legimus, contuemurve, nos id minore cum labore, &obscuritate agere, quàm si altetum habuerimus clausum. Veruntamen &labor quispiam, &obscuritas aliqua creatur, non sanè quòd axis oculi clausi subducatur à coitione cum axe aperti; sed quòd cùm facultas conspiciat non modò distinctè partem obiecti aliquam per axem oculi vnius, sed etiam confusè parteis circumpositas per radios obliquè allapsos ad vtrumque oculum; efficitur, vt clauso oculorum altero, absint ex parte radij, per quos confusio peragebatur ex parte.