Latin
493.5 to 493.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 493.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
ne limen potest, aut qua forma sint, uncionis organa fiant; aut quo modo, sine ratione attractio per illa possit peig 1 Ilcic sanè praesertim coniectandum ct, cum non modò difficile, sed impossibiic etiam sit agnoscere germanum modum, finit abs haspicea quo intima rerum natura admirabileis illas suas operationes exsequitur. An-non proinde est, quòd condones, si vt obscurè solum coniicio, ita confusè solum balbutiam? si nihil tanquam ratum, exploratumque, &de quo dubitare non liceat, diuendam, neque velim vnquam praejudicium factum perscrutantibus, excogitantibusque meliora? Nullum non verso lapidem, vt experiar, si fortè quidpiam occurrat verisimile; &cùm ingenuè profitear esse vbique angustias, videor mihi esse excusatione non indignus, dum recantare semper paratus, illud interim profero quod videatur prae caeteris similitudinem habere cum vero. In hoc negotio cùm videatur esse satis perspicuum, non posse vnum corpus attrahere aliud, nisi transmittat aliquid, quo illud ad se pertrahat; ecquis est tamen adeò solers, qui coniiciat, aut explicet, cuiusmodi id sit, quod magnes, quasi organum, vt ferrum ad se accersat, transmittit? Asserere fortè possemus, id esse quasi speciem sensibilis rei, qua animal pellicitur; at durum fortè nimis esset animam quandam cum Thalete, siue in magnete, siue in ferro ponere. Cùm verò poni saltem id debeat vt continuatum aliquid ex magnete in ferrum vsque; quónam modo habere potest harpagonis vim, si ex corpusculis dissociatis constat? si, cùm emittatur, non vno extremo tenetur, sed dimittitur? si facta extremi alterius in ansulas ferri iniectione, non subinde reducitur, sed continenter impellitur? &complura similia non exiguae difficultatis? Et admitte concursus, complexusque corpusculorum, cum Empedocle; adhibe vacui interceptio nem cum Democrito, fugam cum Platone, &quidvis aliud cum caeteris; pares difficultates erunt. An ergo praeter caeterorum coniecturas, dicere liceat concipi posse magneticos radios, ob continentem emissionem, eam rigiditatem tueri, vt fiant quasi virgulae, aut saltem quasi chordulae tensae? Nempe tametsi ex contiguis duntaxat particulis constent; potest nihilominus continua succedentium suffectio, indesinensque instantia, ac vehemens propulsio rigiditatem illam creare; vt in aquae exsilitione per angustos tubulos manifestum est fieri.