Latin
493.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 493.9
Unproofread scanNot analysed yet
Certè &ipsos lucis radios non videmur posse alia ratione concipere, siue vibratos, siue repulsos? An proinde vt lucis radij ex vno quodam puncto prodeuntes, vbi impinguntur in aquae planitiem, quacumque occurrunt poruli, meatulique, pertranseunt (quippe analogi sunt) sed vnus directè, perpendiculariterve, caeteri refractè, seu cum deflexione ad illum; ita radij magnetici, quos in orbem effundi constat (tanquam ex vno centro prodeuntes) vbi impinguntur in ferrum, quacumque ipsis poruli, meatulique occurrerint, penetrant (scilicet analogici) sed vnus directe (is nempe, qui per mediam molem, ac veluti axem grauitatis traiicitur) caeteri refractè, deflexeque Ac esse quidem in ipsa Terra aliquam eiusad ipsum?