Latin
ALAE TELLVRIS FRACTAE
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 521
Unproofread scanNot analysed yet
ALAE TELLVRIS FRACTAE Prius aues Absconica, Et sic quidem paucis se habet ipsa rei historia; quam non adscripsissem profectò nisi me operosa viri scrupulositas instigasset. Quippe cùm librum diuiserit in capita XIV. &in extremis quatuor dumtaxat fecerit Alarum mentionem; intermediis verò VII. aut de motu praeluserit, aut de aestu maris parenthesin scripserit; censuit III. prima de me potius, quàm de re instituenda esse, disquirens, quando, quomodo, &quâ mente fuerint Epistolae scriptae.