Latin
ALAE TELLVRIS FRACTAE
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 522
Unproofread scanNot analysed yet
De his verò priusquam dicatur, admonendus es, nihil ipsum minus, quàm quod Libri titulo fecit sperandum, attendisse. Nam primò; cùm vt insinui, quatuor velut parteis libri fecerit, non est cur putes ipsum initio prooemij loco declarasse, quas seu adnatas, seu adsutas, Teluris ALAS diceret; quare ipsas fractas nempe quasi clauâ) &non resectas po tiùs (nempe quasi ense, siue forcipe) interpretaretur, caeterâque similia: Quippe cùm parte solùm quarta argumenti sui meminerit, sic exorsus est vndecimum caput: Copernicam duas alas cogitarunt, quarum saltem alterâ Tellus circa proprium axem spatio viginti quatuor horarum tutò reuoluitur, &c. Deinde; cùm nomine duarum TelluALARVM, nemo non putet intelligi duas quasdam rationes praecipuas, innixi quibus Copernicani asserant Tellurem moueri; non est quamobrem existimes venisse id illi in mentem. Siquidem totâ illâ parte meminit solum hypotheseos, quâ Copernicani vtuntur non inter probandum Tellurem moueri, sed solum inter respondendum ad obiectiones aliquas ipsis in oppositum factas. Quia enim, qui se vulgò iactant quietis Terrae demonstratores, assumere solent ipsam grauitatem, vt qualitatem absolutam, atque insitam, quae in cen trum mundi detrudat, inque eo contineat grauia omnia; ideò respondent Copernicani nullam esse assumpti vim, quatenus omnia experimenta ad grauitatem illam relata explicari possunt per vim Vnitiuam aut Magneticam, quae Terrae semper conneniat, siue in centro Mundi degat, siue extra sit; &,siue quiescat, siue motum subeat. Itaque relinquens intactas tum Copernicanorum rationes, tum obiecta caetera in Demonstrationum figmenta, hoc vnicum delegit Caput attributa Terrae Magnetica vi; ad quam scilicet impugnandam sese maximè instructum putauit; &vt posset suo fictitio titulo quaerere colorem, illam in duas quasi dispescuit, Vnitricem, &Attracticem; ne quia voluTelcres duabus ALIS volant, vnica luri ad volandum esset. Tertiò; cùm debuisset saltem prouidere, vt vireis deligeret Telluri tributas ad motum in orbem, siue circularem, ipsumque seu diur num seu annuum; nihil minùs tamen praestitit; quoniam neutra illarum virium alterutri motuum istorum inseruit, inseruireve supponitur, aut affirmatur à Copernicanis. Vtraque potius inseruit solùm ad motum rectum partium, &continentiam ipsarum in toto; idque, vt iam innui, potest, Telluri competere, siue quiescat, siue moueatur: Ex quo sit, vt etiam plerique ex iis, qui defendunt Terram in centro munum quiescere, eamdem vtramque vim vsurpent &penitus instar Copernicanorum supponant, Terraeque attribuant.