Latin
99.1 to 99.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 99.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid moror: Vnus prae caeteris Lautaretius ille, quem nosti, doctus, clarusque Medicus prouinciam sibi hanc sumpserat: iamque, accepto exemplari, totum porrò exsequi pergebat, cùm ego sum vtcumque deuictus, &leuem quandam meae mihi famae rationem esse habendam censui. Qui scilicet aegrè ferebam fore vt meo nomine circumferrentur quae magna ex parte dictata essent memoriter, tacitis intereà permultis, quae, breuitati cùm studerem, supprimenda fuerant: visus sum id officij ex me iure exigere posse, vt tenui saltem lima castigarem quae premenda potiùs videbantur in nonum vsque nouennium. Assumo ergo prae manibus totius operis censuram: ac res iam videbatur breui deducenda ad vmbilicum; cùm ecce reluctantem me Canonici nostri adegerunt, vt Gratianopolitanam hanc, Capituli &Ecclesiae causâ, expeditionem susciperem. Commodùm Amici illi, qui degebant Diniae, accidisse crediderunt, vt res tota hîc perageretur succisiuis temporibus: vnde &meas elucubrationes interposuere sarcinae, existimantes fore vt me hîc vehementiùs exstimularet nobilis &egregius vir Carolus Tabaretius Cadafalci Dominus, &in nostra Diniensi Sede Proseneschalis primarius, quicum me communi hospitio in hac ciuitate excipiendum prouiderant. Res porrò ita successit, vt legitima apud ipsum euasio nulla patuerit: cùm praesertim idem agitarent &noster Valesius (cuius de Marte Acronychio habitas nuper obseruationes vt praesens cum meis conferrem, non postrema mihi fuit hanc vrbem inuisendi causa:) &alij plures ingenui egregieque eruditi Viri, quibus vt gemmis illustribus Ciuitas ista affatim collucet. Parendum itaque fuit: neque moras ampliùs producere concessum est. Hoc vnum dumtaxat euici, vt primum scilicet hunc Librum solitarium iam emitterem. Aequum enim esse facilè persuasi, vt priusquàm aëra vacuum, quasi Daedalus experirer, leui saltem nisu memet excitarem, quasi alius Icaro-Menippus. Atque haec quidem mihi fuit nugas hasce meas euulgandi occasio. Praefari pauca iam necesse est &de hoc ipso, quod sum sequutus, philosophandi genere: &de ratione, partitioneque suscepti huius operis, quasi totum hîc sit attexendum. Prius caput quod atinet; cùm Adolescens imbuerer Peripateticâ Philosophiâ, probè memini illam mihi vndequaque non arrisisse.