Latin
99.5 to 99.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 99.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Qui me enim ad Philosophiam applicandum decreueram, quòd alta mente reposuissem, ex studio vsque humaniore, illud Ciceronis elogium, Numquam satis laudari digne poterit Philosophia: cui qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia poßit degere: videbar satis agnoscere non esse id exspectandum ex tradita illa in Scholis Philosophia. Vbi mei factus sum iuris, coepique rem totam scrutari profundiore indagine: visus sum breui deprehendere, quàm vana esset, ac inutilis foelicitati consequendae. Haerebat tamen lethalis arundo generalis praejudicij, quo videbam Ordines omnes probare Aristotelem. Verùm mihi animos adiecit, timoremque omnem depulit &Vinis, &mei Charroni lectio, ex qua visus sum non iniuriâ suspicari Sectam illam non esse penitùs probandam, quòd probaretur quamplurimis. Sed &vires accreuere ex Ramo praesertim, ac Mirandulano: quorum idcircò mentionem facio, quod ingenuum semper duxerim profiteri per quos profecissem. Subodorari itaque coepi ex eo tempore placita aliarum Sectarum, experturus num illae fortassis quidpiam sanius proponerent. Quamuis porrò vbique angustiae: illud tamen ingenuè fateor, nihil vnquam mihi perinde arrisisse ex omnibus, ac laudatam illam Academicorum, Pyrrhoneorumque ἀκαταληψίαν. Postquam enim peruidere licuit quantis Naturae Genius ab humano ingenio diffideret interuallis: quid aliud potui, quàm existimare effectorum naturalium intimas causas prorsùs fugere humanam perspicaciam? Miserescere proinde, ac pudere coepit me leuitatis, &arrogantiae Dogmaticorum Philosophorum, qui &glorientur se arripuisse, &tam seuerè profiteantur naturalium rerum scientiam. Quasi verò necesse non sit illos, quasi Marpesias cautes penitùs obrigescere, si vrgeantur seriò explicare quâ solertiâ, quibus instrumentis Gassendi alia Philosophica. constituta sint &membra, &munia vel vnius Acari, qui minimus tamen est inter opera Parentis Naturae?