Latin
EPISTOLA TERTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 liii
Unproofread scanNot analysed yet
Neque verò dicere potest emitti à Magmete qualitatem quandam, quae sit merum accidens: cùm exinde difficultatum, inextricabilium seges subnascatur. Quod causatur autem organula insensilia dicta: constat satis ea sic dici, quòd nec videri oculis, nec palpari manibus possint. Iniuria traducit Authorem R. P quasi proptere à neget posse Deum Mag. neti talem qualitatem, qualem describit imprimere: cùm quaestio non sit, an à Deo sit, quicquid Magneti impressum est: sed quale sit, quod est impressum. Quod obiicit verò, vt ferrum à Magnete fortiùs è propinquo, quàm è longinquo trahitur, non sic obseruari trahi à terra lapidem, quatenus magis non ponderat, nec velocius initio cadit ad basin turris, quàm ad fastigium: patet causam esse, non quòd discrimen aliquod non sit: sed quòd euadere sensibile non possit, quovsque lapis ponderetur, incipiatve cadere ex tanta altitudine, quae non minorem habeat rationem ad molem Telluris, quàm intercapedo, qua ferrum trahitur, ad molem Magnetis. A pag. 632. ad 636