Latin
ART. XXI. XXII. XXIII. XXXIV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 liii-2
Unproofread scanNot analysed yet
ART. XXI. XXII. XXIII. XXXIV. XXV. Non esse Atomorum minùs, quàm Aristoteleae Materia tolerabilem in Religione positionem. Haud iure traducit R. P. ea, quae de ortu, interitu, alteratione, calore, frigore, &caeteris rebus naturalibus iuxta Atomorum suppositionem dicta sunt, ad statum supernaturalem: ac praeser tim cùm Atomi nihil aliud sint, quàm prima Materies, quae si provt asserta est ab Aristotele, toleretur, assumendo solùm, quòd à Deo creata sit: tolerari sanè possint Atomi. provt asseruntur non modò ab Epicuro, aut Democrito, sed etiam ab aliis, ac nominatim à Platone (quicum illis ne iure exsulet, vt R. P. loquitur, à Regno Philosophico, consulendi Patres) assumendo solummodò, fuisse illas à Deo creatas. Satis esse vult R. P. si dicamus halitus calidos, &c. à corporibus exhalaritat non illi inepti, qui requirunt praeterea ex quibus nam corpusculis texantur isti halitus, vt modum actionis ipsorum condiscant: quod &Plato post alios fecit, &Democritus speciatim sic est exsequutus, vt ideò Platoni ab Aristotele praeferatur, &à Cicerone, Plutarcho, aliisque mirè commendetur. Exclamat R. P.