Latin
264.5 to 264.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 264.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
ses aliae consimiles non ita praecisè haberi videntur; sed si similes habeas A &T ite pbi que B &R eae pro medio exhibent hor. 8. min. 46. Si H, &M, hora 8. min. 49. est ad summum differentia minutorum 6. à qua haud abludit differentia minut. 5. ex obi seruatione Eclipseos crescentis cum bes diametri tam Tubingae, quàm Aquis Sextiis occupi retur. Non memoro autem vt bes diametri vtrobique iteratò lucentis. etiam sine correctios arguat eundem esse meridianum Tubingensem cum Aquensi: id potiùs aio, videri ex his ipsi tantum fuisse admissum errorem seu in obseruanda, seu in describenda Eclipsi superioris ansiquantum &Schikardus &ego conquesti fuimus per literas. Sanè ex hisce obseruatis videtur saltem Dinia haud occidentalior, quàm Tubinga esse; adeò proinde vt quispiam iam haudin meritò suspicetur sphalma quoddam valdè insigne circa haec loca irrepsisse in Tabulas Gengraphicas. Quanquam assensum adhuc cohibeo donec maiore cum otio, &ex sequuturapioximè Eclipsi, aut aliis obseruationibus, res tota meliùs exploretur. Norandum, si fortè optimus Schickardus Phaseis (diiudicauit citra Telescopium, faditiora illi fuisse tempora 4. aut 5. minutis, hoc est quantum ferè digiti vnius variatio requisitTantundem enim Lumen Lunare, si nudo oculo respectes, ex contermino defectu promotone quadam occupat. Exe Epistola ad Schickardum, XVI. Kalendas Augusti 1635. Exscribo huc-vsque, optime Virorum, quaecumque circa hanc Eclipsin etiam ex tua obseruatione in commentarios inserui. Attexo verò vnde nuper exsultare contigerit. Conquirebam reliquias antiquarum obseruationum, quas transferrem in Codicem; cùm inter Schedas insperatas occurrit illa, in qua Lunaris Eclipsis superioris anni primariò, hoc est cùm reipsa obseruaretur, descripta fuerat. Peruestigaui illicò num quidpiam adnotatum foret, vnde momenta, quae nos torserunt, corrigi possent, vel confirmari. Ecce autem, pòst obseruatam Aldebarae altitudinem 6900. seu 34. grad. 36. min. hoc est hora 8. min. 22. cùm defectus crescenforet digitorum 6 1/2. reperi hac Stella nube occultata, &priusquàm reregeretur, foretque alti 6780. seu 34. grad. 8. min. hoc est hora 8. min. 25. cùm defectus foret, Digit. 7.