Latin
264.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 264.9
Unproofread scanNot analysed yet
reperi inquam altitudinem mediae trium Balthei Orionis obseruatam fuisse 6050. seu 31. grad. 10. min. igitur magna auiditate subducere calculos coepi, vt viderem, uum inde tempus exhiberetur caeteris vel consonum, vel discrepans. Porrò quia exhibitam vidi horam 8. min. 25. adeò vt vnius, aut alterius ad summum minuti foret discrepantia; idcircò haud malè animatus sum de tota sila serie temporum ex Aldebaran deductorum; haecque occasio, vt verum fatear, torporem meum excitauit, vt ad te tandem scriberem, id ipsumque significarem. Expendes proinde quid totum pum hoc sit, vt iteratò, sicubi error delitescat, subodoreris.