Latin
381.1 to 381.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 381.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
&lucida Pleiadum iterùm 2000–1858. hoc est o. grad. 47. min. Altitudo (20. grad. 10. min. lucidae Pleiadum 20. grad. 45. min. ac proinde hora min. Tum Medicei sic se habuerunt (&lucida Pleiadum iterùm 2000–1875. hoc est o. grad. min. 411/2. Altitudo (18. grad. O. min. lucidae Pleiadum 18. grad. 25. min. Aldebarae 22. gr. 10. min. ac proinde hora min. Tum quia (iam euadebat Stellae propinqua admodum, diuertere alio non placuit. Itaque iussus est Agarratus assiduè sectari altitudinem ipsius Aldebarae dum ipse Telescopio ad occultationem attendo. Caeterùm Occultatio Stellae anguli occidui in U Pleiadum contigit, cùm altitudo Aldebarae foret 20. grad. 55. min. ac proinde hora 8. min. 44. Texit (Stellam parte sui obscura non omninò ad medium, sed vergendo ad Austrum. Existimaui duas esse quintas ipsius- met orae obscurae, ab Australi cuspide, seu à confinio lucis, &vmbrae. Nisi praecisè autem id fuit, ampliùs profectò fuit, quàm minùs. Promouebatur posteà (versus angulos Boreum, &Austrinum, adeò vt vtrumque complexura videretur. Breui tamen visa est fieri versus Boreum promotior, adeò vt fuerit priùs ad ipsum, ac simul ad Stellulam antecedentem attendendum. Itaque Occultatio Stellae anguli Borei in G Pleiadum contigit cùm Aldebarae altitudo foret 14. gr. 50. min. ac proinde hor. 9. min. 19. consequenter autem fuit altitudo (superiore margine min. 10. grad. 50. min. &lucidae Pleiadum 11. grad. 0. min atque adeò hora Texit (Stellam parte obscura ad Boream, idque triente proximè, saltem longè ampliùs quadrante ipsius orae obscuratae, ab vsque Borea cuspide, seu confinio lucis, &vmbrae. Quae Stellula praecedit hanc non fuit intercepta à (sed praeterlabi visa est ad Boream. Proxima distantia, qua abfuit (ad memoratum nempe confinium) tanta esse visa est, quanta circiter latitudo Caspiae maculae, hoc est quanta pars proximè duodecima diametri Lunaris. Visa est Stellula proximè ipsum confinium esse, cùm ex alia parte Stella anguli Pleiadum Austrini occultata a Luna est. Porrò Occultatio Stellae anguli Austrini in D Pleiadum contigit, cùm Aldebarae altitudo foret 13. grad. 10. min. ac proinde hor. 9. min. 26. &Stellae in extremo cornu Boreo &29. grad. Fuit &consequenter altitudo (9. grad. 25. min. min. 30. min. seu hora Texit (Stellam latere obscuro ad Austrum parte quasi septima ipsius orae obscuratae, ab Austrina cuspide, seu ab ipso lucis, &vmbrae confinio. Cùm in eam Luna proueheretur, videbatur ipsa sic adrepere, vt praeter-radenda solùm videretur.