Latin
381.5 to 381.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 381.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Attendebam posteâ, si fortè angulum occiduum deprehenderem emergentem. At quia fuit simul attendendum ad occultationem anguli ortiui, idcircò emersio illius est facta, cùm circa istum occuparer. Itaque Emersio Stellae anguli occidui non est quidem obseruata praecisè, seu cùm Stella foret in ipsissima illustrata (ora; sed deprehendi tamen Stellam, cum vix abesset ab ea ora, vnâ quinquagesima diametri Lunaris parte. Comparatam feci hanc distantiam cum vmbella Elliptica in falce (tum apparente, quam aestimani aliàs dodrantis circiter minuti. Fuit autem tunc altitudo extremi cornu Borei &27. grad. 20. min. hoc est hora 9. min. 40. &ipsius Aldebarae 10. grad. 55. min. seu hora 9. min. 391/2. Facta est autem Emersio è regione mediae plantae, seu pedis maioris Homuncionis, hoc est ab ipso medio partis, seu orae illustratae, vel tantillum ad Boream: id videlicet insensibile fuit. Denique verò Occultatio Stellae anguli ortiui in Q seu lucidae Pleiadum contigit cùm altitudo extremi cornu Borei &foret 26. grad. 35. min. ac proinde hor. 9. min. 45. fuit consequenter alti& consequenter (6. grad. tudo Aldebarae 10. grad. 10. min. vnde hora min. Texit (Stellam eadem prope parte orae obscuratae, qua texerat Stellam anguli occidui, nisi forte pro duabus quintis fuere potiùs tres septimae ab eadem cuspide Austrina. Ipsa occidui anguli Stella deprehensa est intereà tantum recessisse ab illustri limbo quantum est longa macula Caspia, hoc est minutis circiter tribus, quae sint detrahenda ex Stellarum distantia ad obtinendum diametrum (Requisiui consequenter Stellam anguli Borei: deprehendi autem ipsam emersisse distaréque iam ab illustri ora circiter trientem longitudinis Caspiae, seu vno circirer minuto, idque cùm foret altitudo extremi cornu Borei &25. grad. 0. min. ac proinde hor. 9. min. 54. fuit verò &consequenter adhuc consequenter altitudo Aldebarae 8. grad. 35. min. seu hora min. emersio quidem illius fieri viciniùs cuspidi debuit: at respectabat tum directè locum medium inter cuspidem, &maculam Caspiam.