Latin
455.1 to 455.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 455.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est ad Agarratus Raraei, de quo antè est dictum, agens machinâ confecta meae simili, perscripsit se variè luctatum cum nubibus, ista vtcumque obtinuisse. Deficientes Tempora ex Digiti visi nsu. 6. Tempora inhorologio sed accepta deficere ex circumfe de supputata plerumque Scioterico rentia grainferiore dus limbo hor. min. hor. min. s menne. 2. ferè. (inferiore. (mnut. msenue. TO, Q. RQI. Ex literis optimi VVendelini, initium nusquam per Belgium visum. Finem obseruauit ipse Hercij hor. 0. min. 371. Antuerpiae verò Gutisconius hor. o. min. 33. sec. 2. Subiicitur scripsisse Caramuelem se nactum Alderspachij ad Danubium quatuor leucis à Passauio in occidentem initium hor. 11. min. 9. sec. 9. Finem hor. 1. min. 20. sec. 18. &digitos ad Septentrionem obscuratos 5. grad. 45. min. ab igne Lunari, 5. grad. 20. min. ab aëre Lunari 5. grad. 5. min. à terra Lunari; scilicet ob triplicem vmbram, quarum minimam nigerrimam retulit ad meditullium solidi Lunaris; mediam sanguineam ad Lunarem aërem; extimam croceam (quae fuerit duplò latior sanguinea, &dimidij digiti) ad Lunarem ignem. Quid fuerit Gedani, seu Dantisci ab Heuelio; quid Stetini ab Eichstadio; quid Konisbergae, seu Regiomonti à Linnemanno obseruatum; citiùs fecero; si quas ipse Heuelius Schedas hac de re transmisit, heic adglutinâro (in Appendice Epistolarum habes.) Inuisens me sub finem Martij insequentis anno Reuerend. P. Leonardus Dulirius Franciscanus Recollectus, retulit obseruasse se ad Canadam, ac in Promontorio Gaspaeo dicto, quà vocatus magnus sancti Laurentij fluuius in sinum insignem ampliatur, distatque Kebeco ad ortum vergendo in Boream centum viginti plus minus leucis; obseruasse, inquam,, Solem ex monte emergentem, ac altum iam gradus 9. deficere adhuc tribus digitis; ac fuisse defectu immunem, cùm esset iam altus grad. 14. min. 46. Vtebatur autem organo pedali, ac 30. solùm gradus exhibente; cùm obseruasset priùs altitudinem Poli 48. gr. min. 40. min. aut 45. adeò proinde vt fuerit tempore quidem prioris obseruat. hor. min. tempore posterioris, seu Finis hor. ENSE OCTOBRI, Die 9. summo Manè, hoc est non longè à media nocte, obseruante Raraei Agarrato, occultatio Aldebarae à (. Cùm (iam decresceret, &obliterato maiore, seu occidentaliore pede.