Latin
455.5 to 455.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 455.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Homuncionis Vmbrae Sectio ventrem praeterraderet; visa est (subitura Aldebaran altero, hoc est orientali, seu illuminato margine, vbi Stella visa est distare ab illo tribus quasi digitis; exsistente Luna alta inferiore margine 39. grad. 5. min. &humero dextro Orionis 20. grad. 16. min. hoc est min hor. Subiit porrò Luna Stellam ea marginis illustrati parte, quae est inter cuspidem niueam, &paruam illam longiusculam, nigellamque maculam, quae est propè limbum, constituiturque penè è diametro maioris Homuncionis pedis. Fuit verò tunc (alta inferiore margine 40. grad. 15. min. &humerus dexter Orionis 21. grad. 43. min. ac proinde min. hor. Emersit verò deinde Stella ex obscuro margine, proculque à sectione vmbrae, ac è regione propè medij ventris Homuncionis; cùm Luna esset alta inferiore margine 49. grad min. Procyon au20. min. &humerus dexter Orionis 32. grad. 15. min. ac proinde hora tem 15. grad. 30. min. hoc est hor. min. Quoniam ingressus Stellae fuit tantillum propior Niueae cuspidi, quam memoratae maculae; intelligitur viam Stella vltra (non fuisse institutam per diametrum; sed per chordam aliquantulum Septentrionaliorem.