Latin
M. DC. XLVIII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 471-2
Unproofread scanNot analysed yet
40. sec. quot daturae sint partes. Cùm me satis malè toto insequente triduo ob praeteritam contentionem habuissem: elanguit tamen aegritudo Deo propitio Die 12. ita vt potuerim obseruationem totam quatenus perscripta est, &reuocare ad calculos, &occasione exhibita sequente Die 14. cum Bullialdo communicare, DIE 18. Saturnus cum ansulis suis apparuit. Cùm subinde obseruationem, calculumque Eclipseos communicassem cum optimo Valesio, rescribens ipse Die 27. Gratianopoli perscripsit treis obseruationes duas Parisiis seorsim peractas, alteram à nostro Bullialdo, alteram à meo quondam Agarrato, ac Morino; tertiam Auenione à nobili, communique nostro San-Legerio. Parisiensis sic fuerunt Vtrique Agarrato &Morino Bullialdo Initium hor. 9. min. 12. sec. 47. Digiti Ecliptici 10. min. 26. Medium hor. 10. min. 25. sec. 19. Finis hor. 11. min. 42. sec. 14. Initium hor. 9. min. 33. De quantitate Eclipseos nihil Auenionensis autem sic Medium hor. 10. min. 50. perscripsit. (Finis hor. 11. min. 53. ENSE MAIO, Die 6. perscripsit idem Valesius obseruationem Honorati Galterij antè memorati peractam Aquis. Sextiis, in hunc modum Initium hor. 9. min. 42. sec. 26. alto O 43. min. 9. sec. Digiti Ecliptici 9. &parum Medium hor. 10. min. 41. sec. 58. alto O50. min. 12. sec. ampliùs. Finis hor. 12. min. 18. sec. 3. alto O 53. min. 50. sec.