Latin
M. DC. XLVIII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 471-3
Unproofread scanNot analysed yet
Adiecit Bullialdum mandasse typis suam obseruationem vtriusque Eclipseos, ac se duo ab illo accepisse exempla vnum sibi habendum, alterum mittendum San-Legerio; vnà cum literis quibus significârit misisse se quoque ad me vnum, quod nihilominus nondum habui. DIE 7. Perscripsit ad me San-Legerius, suam illam eandem obseruationem additque adiecitque solùm, fuisse initium à se deductum ex altitudine O 41. grad. 37. min. Medium ex altitudine 50. grad. 30. min. Finem ex altitudine 53. grad. 35. min. tametsi filius posteà admonuit altitudinem potiùs fuisse 53. grad. 27. min. vnde &rem in dubio relinquit. Digitos autem Eclipticos fuisse 91/2. DIE 31. Rescripsit Valesius, missam ad me priùs Bullialdi obseruationem, non eam fuisse, quam ille peregerit, sed quam peragendam ex Tabulis suis Philolaicis deduxerit. Peractam autem obseruationem esse eam, quàm typis mandauit, cuiusque exemplum, nisi acceperim (vti reuerâ nondum accepi) censuit adscribendam in hunc modum, Initium hora 9. min. 30. Finis hor. 11. min. 49. vel 50. FENSE IVNIO, Die 13. scripsit Valesius iterùm accepisse se cum literis à Bullialdo la datis exemplum obseruationis abs P. Petito Parisiis itidem factae, typisque commissae huiuscemodi CInitium hor. 9. min. 29. sec. 33. Medium hor. 10. min. 41. sec. 20. Finis hor. 11. min. 50. sec. 39. De quantitate Eclipseos nihil. SE AVGVSTO, Die 4. scripsit rursùs idem Valesius se ex eiusdem literis tum Linemanui. habuisse quas mecum communicaret obseruationes tum Heuelij. Obseruauit ergo Heuclius Heuelius Dantisci, Linemannus Regiomonti Borussiae Initium hor. 11. min. 3. sec. 30. Initium hor. 10. min. 59. sec 59.