Latin
M. DC. XLVIII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 472
Unproofread scanNot analysed yet
De quantitate EcliFinem hor. 1. min. 19. sec. o. Finem hor. 1. min. 21. sec. 38. pseos nihil Adiecit Morinum quoque commisisse typis suam obseruationem; ego verò nihil adhuc à quoquam typis commissum habui. Communicauit deinceps mecum quas habebat typis commissas Bullialdi, Morini, Petitique obseruationes. Et Bullialdi quidem obseruatio se habet vt mox ante, praemissusque illi calculus vt superiore pagina (alius videlicet ab eo, quem ad me ante miserat, quique habetur superiùs) at Morini obseruatio Eclipseos Finem statuit, non vt ad Valesium hor. 12. min. 12. sed hora praecisè meridiana: quam tamen praecisionem quî obtinere potuerit ex sola obseruata per Quadrantem Solis altitudine, quae per minuta aliquot tam antecedentia, quàm consequentia meridiem insensibiliter variatur; non sanè illi tam probatu, quàm dictu fuerit facilè. Agnosco interim Agarratum fuisse, qui visâ apud me machinâ, obseruandique methodo illi praeluxerit. Petiti autem obseruatio addit ad mox ante relatam, quod Eclipsis fuerit digitorum 10. min. 20. aut 25. Solarem diametrum ad Lunarem se habuisse vt 100. ad 102. Lunam ingressam à parte occidentis per diametrum ferè horizonti parallelam; egressam ex parte orientis inter gradus 40. &45 subiicit varias obseruationes Parisiis quoque peractas; ac vt nihil dicam de Bullialdica. de Morinica, déque mea (quam ex Bullialdo habiram subtexuit) Ecce ita refert peractas à Robernallio &Milone in horto D. Bruslarti Sam Martiniani, à P. Burdino, &Gaynoto in Collegio Claromontano, à Becheto, &Picarto in Collegio Nauarraeo, Roberuallio, &c. P Burdino, &c. Becheto &c. Initium hor. 9. min. 19. Initium hor. 9. min. 30. Initium hor. 9 min. 29 1/2. Medium hor. 10. min. 28. Finis hor. 11 min. 51. Finis hor. 11. min. 51. Maxima obscuratio digit. 101/2.