Latin
490
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 490
Unproofread scanNot analysed yet
Aquis- Sextiis, Galterio distitit Cometa à Capite Medusae 7. gradibus &à lucida Persei gradibus 617. DIE 6. Diniae, Manè, hor. 1. serenato Caelo, &flante satis vehementer Coro, visum est Cometae vestigium adeò extenuatum, vt discerni aegrè potuerit. Apparuit tamen, &promotiùs quidem quàm nudius-tertius Versperi, versus sinistrum humerum Persei, &adhuc à memorata linea inter Caput Medusae, huncque humerum occidentaliùs. Fuere autem in eadem linea, aut certè quam-proximè Sinister humerus Persei, Cometa, Australis baseos Trianguli, Pectus Cassiopeiae, Cometa, &quae in Crure sinistro Persei. Haec â meo globo abest; est tamen loco proximè medio inter lucidam Pedis Poplitem