Latin
490.1 to 490.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 490.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Visus est aliunde Cometa tantum distare à sinistro humero, quantum lucida Pleiadum, vicino angulo orientali; sed minus tamen potius-quam ampliùs. Vesperi fuit Caelum obductum. At Aquis-Sextiis, Galterio fuit Cometa proximè admotus ad humerum sinistrum Persei; visusque est velle transire ipsi ad occasum. Desiit heic Galterius videre Cometam. DIE 7. Diniae, Manè, hor. 1. sereno iam &placido caelo. Visum adhuc est Cometae vestigium, maximopere licet extenuatum; &tantum quidem factum promotius (quatenus iuuit memoria) ad dextrum, seu in Boream à finistro humero Persei, quantum fuerat heri remotiùs ad laeuam, seu in meridie ab eodem, perpendiculove ipsius. Fuere autem in eadem proximè linea Cometa, sinister humerus Persei, &ea, quae est proximè infra dextrum latus eiusdem. Nam quae est quidem ad flexuram dextri lateris, relinquebatur paulò superior. Videbatur eadem linea posse proximè capere occidentalem Hoedorum. Poples sinister Persei, Cometa, &prima in Capite Cassiopeiae, nisi fortè Cometa fuit insensibiliter orientalior. Paulò sensibiliùs visus est orientalior lineâ à lucida Pleiadum in Genu Cassiopeiae. Visa rursus est eadem praeter-propter distantia Cometae à sinistro humero, quae lucidae Pleiadum ab angulo orientali earumdem. Vespere, serenum quidem Caelum; verùm Cometa detegi claritate Lunae obstante non potuit. DIE8. Diniae, Manè, cùm non modò claritas ex praesentia Lunae detectioni Cometae obstitisset; sed illius Crepusculum, quandiu vel minimum ipsius vestigium supra dorsum montis occidui superfuit; inter horas tamen secundam &tertiam obliterato iam penitus Lunari Crepusculo, detegi adhuc potuit Cometae vestigium non longè ab eo loco, in quo heri. Aegrè id tamen, ac ita vt per vices sese obtutui subduceret, ac potissimum, cùm directè, potiusquam obliquato nonnihil visu respectaretur. Quantum autem licuit, fuere in eadem proximè linea Sinister humerus Persei, Cometa &Cingulum Cassiopeiae; nisi fortè Cometa fuit nonnihil relictus occidentalior, Dexter humerus Persei, Cometa, &Pes Andromedae praeter montem mox occasurus; nisi quòd Cometa relictus est tantillum Borealior. Visa est aliunde distantia Comerae à sinistro humero aliquanto maior, quàm sit Lunae diameter, aut quàm apparuerit distantia inter lucidam Pleiadum, &angulum Austrinum earumdem. Atque hoc quidem manè detegere Cometam desij. Nam manè quidem insequente, partim Lunae Crepusculum, partim crassiores paulò vapores videre ampliùs nihil permiserunt.