Latin
491.5 to 491.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 491.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
fuisse longè prolixiorem (tamersi fortassè, non tam ad Caelum, quam ad globum attendit) idcircò donec omnia meliùs explorata fiant haberi potest Cometae hor. 10. Longitudo in 19. grad. 0. min. I, Latitudo 57. grad. 0. min. A. CIRCA DIEM 19. Decembris Vespere, quia Cometa dicitur fuisse ingressus in Leporis Caput, in maxilla &vno gradu infra Stellam, quae in Capite sextae magnitudinis, &transiturus quidem illi ad ortum. Ac aliunde ea Stella est longitud. 69. grad. 49. min. latitud. 39. grad. 4. min. Potuitque proinde longitudo Cometae vix esse gradus quadrante maior &latitudo vno proximè gradu, ideò hoc casu fuerit Longitudo Cometae 10. grad. 48. min. H. Latitudo 40. grad. 4. min. Austrina. Aut quia partim aberrare aestimatio vno circiter gradu potuit, partim vt compensatio quaedam fiat inter exorbitantiam motus à die superiore in hunc, &modicitatem huius in sequentem compararum ad caeteros, posset fortè haberi Cometae hor. 10. Longitudo 11. grad. 50. m. H. Latitudo 41. grad. 0. min. CIRCA DIEM 20. Decembris Vespere, quia Galterius retulit fuisse Cometam inter duas Stellas Eridani quas esse eas intellexi quae tertio &quarto loco à Tychone recensentur: ideò Cometa supposito quanto, in medio harum duarum Stellarum deducitur calculo fuisse Comerae Longitudo in 7. grad. 5. min. H. Latitudo 29. grad. 7. min. A Et quia tamen Galterius statuit fuisse tum distantiam Cometae à Pede Orionis 4. grad. additque etiam motum à Die superiore (supposito Cometa vno gradu infra Caput Leporis) in hunc fuisse grad. 15. ideò intellexi fuisse Cometam propiorem sequenti huiusmodi Stellarum quàm praecedenti vnde &assumpto triente distantiae, ideò videtur haberi posse Cometae hor. 10. Longitudo in 7. grad. 31. min. H. Latitudo 29. grad. 22. min. A. CIRCA DIEM 21. Decembris Vespere, quia Cometa dicitur constituisse Triangulum aequilaterum cum duabus Stellis Clypei Orionis, quae sunt omnium inter se maximè distantes, eae puta quae 7. &8. Tychoni sunt; ideò hoc supposito fuerit Cometae Longitudo in 4. grad. 15. min. I. Latitudo 18. grad. 56. min. A.