Latin
491.9 to 491.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 491.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia iussus Galterius circumspicere an non fuisset solùm Triangulus Isoscele, distantiore nempe Cometa à Stellis, quam ipsae sint inter se; ac aliunde esse facilè hallucinatio visus potuit, quando Stellae respectatae secundum perpendiculum, vt fuere tunc duae illae in meridiano constitutae, apparent distantiores, quàm si respectu parallelae horizonti, qualis praeter propter fuit illis Cometa; ideò potest quidem Cometa haberi latitudinis circiter deductae, quatenus Cometa quoque nonnihil depressior visus fuit; at longitudinis ramen dimidio circiter gradus citerioris, seu minoris; quo pacto etiam meliùs congrueret proportio decremento motus secundum longitudinem. Hac itaque ratione haberi potest hor. 10. Longitudo 3. grad. 48. min. II. Latitudo 18. grad. 47. min. A. CIRCA DIEM 22. Decembris Vespere, ex decussatione linearum, ad hunc diem memoratarum primae &secundae, elicitur Longitudo 1. grad. 40. min. II. Latitudo 10. grad. o min. A. NNn Obsernationes Gassendi Ex decussatione linearum 1. &2. elicitur Longitudo 1. grad. 48. min. Latitudo 10. grad. Ex decussatione linearum 2. &3. elicitur Longitudo o. grad. 37. min. Latitudo 11. grad. 8. min. Ex decussatione linearum 2. &4. elicitur Longitudo 0. grad. 16. min. Latitudo 11. grad. Ad hasce duas posteriores decussationes detraxi 3.