Latin
101
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 101
Unproofread scanNot analysed yet
Caetera degenere hoc longum est si dicere coner. Sed tamen esto iam quantovis oris honore, Quoi Veneris membris vis omnibus exoriatur. Nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante: Nempe eadem facit, &scimus facere omnia turpi. Et miseram taetris se suffit odoribus ipsa Quam famulae longè fugitant, furtimque cachinnant, &c Circa posteriorem; quae habetur etiam apud Suidam, ac addi videtur propter fabulas de Amore, quas placuisse etiam aliquibus Philosophis, vel ex vno Platone constat; adnotare sufficit, non fuisse eam quoque ipsi Lucretio praetermissam. Quippe postquàm illud praemisit: Nec diuina satum genitalem Numina quoiquam Absterrent, Pater à natis ne dulcibus vnquam Appelletur, &vt sterili Venere exigat aeuum, Tum subiicit Nec diuinitus interdum, Venerísque sagittis Deteriore sit vt forma muliercula ametur. Nam facit ipsa suis interdum foemina factis Morigerisque modis, &mundo corpori cultus, Vt facilè insuescat secum vir degere vitam: Quod superest consuetudo concinnat amorem