Latin
101
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 101-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quem in sensum, caetera inter occurrit illud Phocylidis: Μὴ δʼ ἐς ἔρωτα γυναικὸς ἅπας ῥεύσης ἀκάτεκτον, Οὐ γῆ Ἔρως θεός ὅσι, πάθος δαῖδηλον ἀπάντων. Totus in effranem ne abeas mulieris amorem: Quippe Amor haud Deus est, tacita est affectio cuique Ne praeteream Galenum, qui vbi dixit esse in commenad i. praedict aliquid diuinum in morbis, contendit non Hippocrat esse amorem affectum diuinum, &quòd alinum. 7. qui gracilenti, decolores, insomnes, febrien tes ob Amorem sint, vt Antiochus, quem Erasistratus propterea deperire nouercam deprehenderit, id ad causas Procatarcticas, vti &alios affectus refert, ac relegat ad fabulas quod Poëtae de Cupidine faces ardentes gestante, hominésque ad amoris affectum accendente scripserunt. Non fore anxiè de ipsa sui sepultura sollicitum. V. 45. Οὐδὲ ταφῆς φροντιεῖν. Addo ad interpretarionem anxiè; vt intelligamus, non ideò Epicurum voluisse omnem penitùs ablici sepulturae curam.