Latin
102
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 102
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quòd alioquin existimârit haberi posse aliquam, insinuar Plutarchus, dum scribens in illud λάθε βιώσας, occultus viue (quod fuit seu ipsius, seu Neoclis fratris, vt Suidas quidem reputat Tu ergo, inquit, ô Epicure, ne scribe ad amicos, nec scribe libros sapientiam ostentans, μηδὲ δαἀσου παρὶ ταφῆς, nec de sepultura aliquid praescribe. Ac non legitur quidem aliquid de sui sepultura in testamento praescripsisse; sed tum rem cordi fore satis amicis, ac potissimum testamenti curatoribus supponere potuit; tum verbo potuit idem mandare, quod scripto Theophrastus, θάψαι γ καὶ ἡμας ὅπου ἄν δοκῇ μάλιστα ἀρμέττον ἔατὰ τοῶν κήπου, μηδὲν παρίεργον ρ τὰα ταρὴν, μηδὲ παὶ τὸ μνημεῖον ποιοῦντας: Sepeliunto nos quà videbitur in Hortis commodissimum; nihilque interim sumptuosius,; quod siue ad sepulturam, siue ad monumentum pertineat, agunto: tum demùm quae caetera fieri in sui memoriam, hisce paria sunt. Quare &nihil aliud voluisse huiuscemodi Effato videtur, quàm fore, vt Sapiens, si fortè prouideat lepultura se aut omnimoda, aut consentanea cariturum, id pro nihilo ducat, quasi nempe futurum sit, vt tum res ipsum nihil attineat, carentem putâ omni sensu, vt vel Diogenem monstrasse est tritum, cùm timentibus, ne cadauer à feris, volucribúsve laniaretur, apponi ipsi baculum iussit, quo posset illas abigere. Et vide, quàm egregiè Lucretius istud excipiat: Nam si in morte malum st, malis, morsúque ferarum Tractari; non inuenio, quî non sit acerbum Ignibus impositum calidis torrescere flammis; Aut in melle situm suffocari; atque rigere Frigore, cùm in summo gelidi cubat aequore sαxi Vrgerive supernè obtritum pondere terrae. Praetereo, quod adhuc Seneca praeclariùs: