Latin
131
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 131
Unproofread scanNot analysed yet
Is ergo prolatâ sententiâ, Hoc ipsum, inquit elegantiùs poni, meliúsque potuit. Nam quod ita positum est, Quod dissolutum sit, id esse sine sensi, id eiusmodi est, vt non satis planè dicat, quid sit dissolutum; sed tamen intelligo quid velit. Quaero autem quid sit, quod cum dissolutione, id est, morte exstinguatur. Et cùm reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accuratè, tamque diligenter caneat, &sanciat, vt Amynomachus, &haeredes sui de Hermachi sententia dent, quod satis sit, ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione, &c Adnotandum &(caeterorum vice) quid Terullianus eandem ad rem. Ille scilicet, Epicu. rus, inquit, vulgari sutis opinione negauit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissoluitur inquit sensu caret, &quod sensu caret, nihil ad nos. Dissoluitur autem, &caret sensu non ipsa mors, sed homo, qui eam patitur. At ille ei dedit passionem cuius est actio. Quòd si hominis est pati mortem, dissolutionem corporis, &peremptionem sensus; quàm ineptum, vt tanta vis ad hominem non pertinere dicatur? Multò coactius Seneca, Post mortem ait, omnia finiuntur etiam ipsa Praetereo autem hanc sententiam affini illi in Epistola ad Menoeceum iunctam, locum fecisse Patribus sanctis, taxandi saepiùs Epicurum; prae caeteris autem B. Hieronymo, dum in verba illa Esaiae, Ecce gaudium, &latitiam: occide re vitulos, &iugulare arietes; comedere carneis &bibere vinum: comedamus, &bibamus, craenim moriemur; intelligi id posse dicit. non so lum de haereticis, sed de omni peccatore, qui negligens peccata sua, desperatione fit peior, &voluptatibus irretitus, iungit peccato blasphemiam, dicens illud Epicuri, Post mortem nihil est, &mors ipsa nihil est. Itémque dum scribens aduersus louinianum, Manduca, inquit, &hibe, &si tibi placet, cum Israële lude consurgens, &canito, Manducemus, &bibamus, cras enim moriemur Manducet, &bibat, qui post cibos exspectat interitum; qui cum Epicuro dicit, Post mortem nihil est, &mors ipsa nihil est. Quibus sanè congruit, quod inter collecta veterum Poëtarum Epigrammata, illud Epicuro, tametsi non fuerit versificator, tribuitur, Cùm te mortalem noris, praesentibus exple Delitiis animum: post mortem nulla voluptas. Praetereo haec, inquam, aliâque id genus, &quae praetereà edisseri aduersus sententiam heic possent; cùm sufficere illa debeant, quae pro animorum immortalitate aduersus Lucretium disputata superiùs sunt, tam circa primam illam rationem, qua de humore quassatis vasis, diffluente, deque Nebula, ac rumo loquens, Crede, inquit, animam quoque diffundi, multóque perire Ocyus, &citius dissolui corpora prima, Gassendi Miscellanea. Nota. Cùm semel ex hominis membris ablata recessit; quàm etiam circa caeteras, ac nonam speciaim, cuius conclusio est, Quare etiam, atque etiam, resoluto corporis omni Tegmine; &eiectis vltra vitalibus auris, Dissolui sensus animi fateare necesse st, Atque animam; quoniam coniuncta est causa duobus. Voluptas summa ipsa est doloris amotio. Nam vbicumque voluptas adest,