Latin
132.1 to 132.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 132.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quamdiu quidem adest, vbi nihil est aut dolens, aut aegrum, aut vtrumque simul. V. 41. Ὀρος τῶ μεγέθους ταν ἡδονῶν. Hanc quoque sententiam, celebrem &ipsam, Cicero ocis pluribus attingit, &interpretatur Lego autem V. 42. ὅπου γδαν, pro ὅπου δʼ ἄν, quòd sensus satis perspicuè causalem exigat coniunctionem. Notandum verò, quod Cicero tributis illis Torquato verbis, Omnisuu tem priuatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, videtur ὑπεξαίρεσιν prinationem interpretari; reddere illum quóque deinceps amotionem, detractionem, &c. vt occurret etiam postea atringendum. Nemesius huiusmodi vocem, quasi Epicuri propriam habitam, interpretatur ἀπαλλαγὴν, liberationem; &Plutarchus, cùm ipsius non semel meminerit (veluti dum ait non omneis ταν τῶν ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσιν ὅρον ἡδονῆς, καὶ πέpas statuere) dicit etiam interdum ῥύσιν, interdum φυγὴν, &c. Empiricus autem declarans non desumpsisse Epicurum ex Homero ὅρον τῖς μεγέθους τῶν νδονων, multùm differre decet, quod ille ait, Αὐταρ ἐπει πόσιος, καὶ ἰδητύος ἔξερον ἔντο. At postquam exempta est, potúsque, cibique cupido; &dicere, ὅρον ἐται τὴῶν παρὶ τας ἡδονὰς μὲγεθῶν τὴν τῶν ἀγοῦντος ὑπεξαίρεσιν, Magnitudinis voluptatum terminum esse amotionem doloris. Aduertendum interim circa vocem ἀλγυντος, quam cuin Cicerone nomine Doloris, tum heic, tum priore sententiae loco reddimus (quod enim posteriore reddimus τὸ ἀλγοεν, Dolens, Ciceconianum quoque est) cepisse rursùs Pluntarchum ansam intentandi Epicuro litem, quàm rursus ex Agellio quoque cognoscere operae pretium est. Verba itaque ipsius haec sunt; In eodem libro idem Plutarchus eundem Epicuum reprehendit, quòd verbo vsus sit parum proprio, &alienae significationis; ita enim scripsit Epicurus, ὄρος τῶν μεγέθους τῶν ὐδονῶν ἡ παντος τῶς ἀλγοῦντος ὑπεξαῤρεσιc. Wοn, inquit παντὸς τ ἀλγῦντος, sed παντὸς τοῶν ἀλγεινοῦ dicere oportuit: Detractio enim significanda est doloris, inquit, non dolentis Nimis minute, ac propè etiam subfrigidè, Plutarchus in Epicuro accusanlo λέξεις τηρει. Has enim curas vocum, verborum. que elegantias, non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur Haec ille, quae etiam in Apooigia notabimus.