Latin
164
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 164
Unproofread scanNot analysed yet
Lego heic καινῶν, pro καὶ τῶν, quòd ita videatur exigere sensus, quo posterior sententiae pars priori. quasi redditio est. Haec autem denique Sententia addit solùm comparationem non asse quutae vtilitatem legis ex non interuenientibus, aut interuenientibus circumstantiis qui busdam nouis. Nam, si nullis quidem interuenientibus ipsa lex ab iuitio statim depre hensa fuerit ab vtilitate aliena, eam non potuisse censeri iustam. Si verò, cùm nullae in teruenerint, vtilis quidem ab initio fuerit sed quibusdam postea incidentibus rebus al vtilitate exciderit, fuisse illam iustam, quovs que cessauit esse vtilis; ex quo verò esse cessauit, iniustam. Ex vtroque porrò capite esse potest, cur iuxta Aristotelem leges mutandae καὶ τινὲς, καὶ ποτε, &aliquae, &aliquando sint tametsi cautione, de qua mox dictum, adhibita, &cui consentit Iurisconsultus, dum, In rebus nouis constituendis, inquit, euidens esse vtilitas debet, vt recedatur ab eo iure, quod diaequum vsum est. Qui sibi fiduciam securitatemque ex re bus externis, quâ optimâ ratione licet comparare aggressus est, is poßibilia quidem paratu, tanquam à se non aliena quaesiuit; at impoßibilia pro alienis habuit. Quinetiam poßibilium bene multa non attigit, ac ea omnia, quae obtinere nihil fuit necesse, abdicauit. V. 22. Ὀ τὸ θαῤῥεῖν ὑπὸ τῶν ἔξωθεν. Scilicet eliciendo sensui, &congruè ad sequentem sententiam, visa est expungenda ante vocenθαῤῥεῖν particula μὴ, quae etiam reipsa à BasiIcensi editione abest; &qua occasione congruit sine illa vox θαῤῥεῖν in insequente sen tentia, eadem heic quoque magis congruit. Lego autem posteâ, καὶ ἀλλόρυλα ηγήτατο, &c. ad vsque finem sententiae, pro ὐκ ἀλλόφυλά γε ὅτὰ μηδὲ τοῦτο δυνατὸς ἦν ἀνεπίμικτος ἐγένετι καὶ ἐξωρίτατο ὅτα τοῦτο ἐλυσιτέλει τράττειν. Et nimiâ profectò licentiâ: sed quid facias tamen vbi manifestè deprauatissimus est locus? Reputâram quidem τ ἐξωθεν intelligi posse, vel potiùs debere, non de rebus externis (seu quae praeter corpus, &animum sunt) sed de extraneis gentibus, à quibus deberet se quispiam, quo posset modo, facere tutum; idque ob quandam connexionem cum superioribus sententiis argumenti Politici, ac ob illas voces, ὁμόρυλα, ἀλλόφυλά, ἀνεπίμικτος praeter vocem ομορούντων, quae in insequente haberetur sententia; quasi in illa ageretur de gentibus conterminis, in ista verò de dissitis, seu quomodocumque externis.