Latin
165
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 165
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ea esse sagacitate, solertiáque non potui, vt motis etiam plerisque licet, attingere potue rim sensum, qui esset verisimilis, &vt ac vsum accommodatus, sic eiusmodi, in quem collineasse Epicurum probabile foret. Quamobrem, ne hoc quoque loco non balbutirem aliquid, eò adductus sum, vt ipsius textus ve stigia, quam-proximè licuit, sectatus, legerim sententiam, quo proposui modo. Ea saltem hoc modo nihil continet à superioribus dissonans, cuiusmodi sunt tum ea, quae habentur, de non negligenda rei familiaris (sed citra tamen ditescendi cupiditatem) cura; tum ea; quae traduntur de frugalitate, abstinentiáque à rebus iis, quas nobis natura necessarias non fecit. Nihil verò ipsis addendum iam est, nisi quòd videtur Plutarchus ex Epicuro illud desumpsisse, quod de diuitiarum cupiditate scribens, τῶν ἀρκούντων, inquit, οὑδείς πένης ὅσιν, Λc ea, quae sufficiunt, nemo pauper est. Ita nimirùm Episti) Seneca est ex Epicuro interpretatus; ac non modò Lucretius expressit paucis vocibus, Nec enim est vnquam penuria parui, lib. 8. sed Horatius quoque versibus illis plusculis, quibus, vt illud inferat, Isui Nescis, quò valeat nummus, quem praebeat vsum: Panis ematur, olus, vini sextarius; adde Queis humana sibi doleat natura negatis. (vbi τὰν τῶν ἀλγοῦντος ὑπεξαιρεσιν, eἰus, quod dolet, exemptionem Epicuream vides) haec prae mittit;