Latin
CAPVT VII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 224-2
Unproofread scanNot analysed yet
ex Laërtio meminimus. Is nempe celebrem sententiam ex Epicuro descriptam prosequitur hoc disticho: Τούτο Νεοκλῆος πινυτὸν τέκος ἡ πααρα Μουσῶν Ἔκλυεν, ἡ Πυθοῦς ἐξ ἱερῶν τριπόδων, Hoc Neoclis natum sapientem dogma Camoenae, Aut Phoebi Tripodes edocuere sacri. Attexatur ille etiam memoratus Constantinus Porphyrogenneta, Imperator eximiè doctus, qui Insulam Samum describens: Ex hac, inquit, prodierunt viri sapientiae laude insignes Pythagoras Samius Mnesarchi filius, &Epicuru, Neoclis, &Melissus, aliique non pauci. Quod porrò cum Pythagora Epicurus heic copulatur, id in memoriam reuocat, quod habe Laërtius in fine vitae Pythagorae, dum Epicurum Philosophis ex Pythagorâ propagatis, &memoratu dignis accenset. Nihil verò necesse est vberiùs Laërtij testimonium adiicere, cùm de illo iam satis constet. Quin-etiam nihil videtur opus corrogare loca leu ex Sex to Empirico, seu ex caeteris auctoribus Graecis, qui Epicurum non postremum inter Philosophos habent. De Latinis res satis constat. Nam Cicero etiam non modò interdum nobilem Philosophum dicit, sed passim quoque nobilissimis Philosophorum intermiscet. Sic Seneca, dum iis respondet (vt caetera reticeam) qui obiiciunt Philosophos aliter vixisse, quàm docuerint: hoc, inquit, per malignissima capita, &optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Genoni. Sic Apuleius, vbi adnumerauit Epicurum Anaxagorae, Leucippo, Democrito, caeterísque, vt loquitur, rerum naturae patronis, ac enumerauit deinde Epimenidem, Orpheum, Pythagoram, Ostanem, Empedoclem, Socratem, Platonem, subiungit: Gratulor igitur mihi, cùm &ego tet, &tantis viris adnumeror. Praetereo Patres, vt ex Graecis B. Gregorium Nazianzenum, quem antè citauimus: ex Latinis B. Ambrosium, qui docet Epicuri Hortos tolerabiliores esse Lyceo Aristotelis. Hoc verò addo: Cùm Epicurus, infamis fuisset habitus totâ illâ penè saeculorum serie, quâ literae bonae sepultae iacuerunt; vix tamen libros humaniores, puluere excusso, rediisse in manus ante duo ferè saecula, quàm omnes penè eruditi symbolum pro eo conulerunt. Accipere vis aliquos? Ecce Franciscus Philelphus in Epistolis: Quamvis, inquit, improbetur Epicurus à multis, video tamen ab illo eam voluptatem maximè omnium landari, quae sit animi, quae sapientiam, virtutémque consequatur. In libris autem de Morali disciplina, Et supientem, inquit, Epicurum, &vitae continentissimae exstitisse constatAlexandet ab Alexandro in diebus genialibus: Epicurus, inquit summus voluptatis assertor, victu frugali, modesto contentus, aquâ, &polentâ, aut pane hordeaceo victum quaesiuit, contráque paupertatem inuictum animum gessit; non quòd voluptates auersaretur; sed quòd in tenui victu se plus poluptatis experiri aiebat; cuius rei argumentum est, quòd oleribus, &pomis, ac vilibus cibis, quibus viuendum censuit, libros refersit.