Latin
CAPVT VII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 225
Unproofread scanNot analysed yet
Caelius Rhodiginus in antiquis lectionibus: Caeterum, inquit, quod vtique mirari me plurimùm fateor, ille voluptatis assertor Epicurus omneis libro suos replenit oleribus, &pomis, vilibúsque cibis, adstruit esse viuendum. Raphaël Volaterranus in Anthropologiâ: Epicurus, inquit summum bonum, non vt Aristippus in voluptate corporis, sed in doloris vacuitate ponebat: honestam vitam, &tenuem victum diligebat, quod parabilioesset, &anxietas animi in parandis lautioribu. vitabatur. Ioannes Franciscus Picus Mirandulanae Comes in examine doctrinae vanitatis gentium; Neque, inquit, vt Simplicius ait, voluptate voluptatem venabantur epicurei; sed laboribus maximè &continentiâ. Verùm nunquam finis esset, si vellem suffragia simillima colligere, &recentiorum maximè ad vsque Erycium Puteanum, cuius Eulogium de Epicuro inter praefandum allatum est, vel potiùs vsque ad teipsum, LVILLERI amicissime, qui cùm illud Menandri ex me accepisses, excepisti statim fuisse Epicurum nomine suo dignissimum (nempe auxiliatorem sonat) ac multò ampliùs illi debere non Atticos modò, sed &omneis homines ob purgatam amentiam, quàm Phigalenses Apollini, quem ἐπικούριον cognominârunt, templo constituto, ob depulsam pestem. Enimverò heic tacere non possum duos, aut treis eximios viros, qui seu de Sectâ Epicuri, seu Apologiam pro Epicuro conscribere agseij gressi sunt. Vnus est Baptista Guarinus VeEccl conensis, quem de Sectâ Epicuri librum scripsisse Trithemius refert; etsi neque nos vilerimus illum: neque Naudaeus etiam noster comperire vsquam, etiam in Italia potuerit. Alius est M. Antonius Bonciarius Pa- in sim risiensis Professor, qui in catalogo Operum uorum, se composuisse librum testatur, cui titulum fecerit, Spicurus, siue dialogus de antiquâ Philosophiâ, in quo efficacibus argumentis, &doctorum virorum testimoniis probatur, neminem ex priscis Philosophis accessisse propiùs ad veritatem, quàm Epicurum; contra, nullos ab eâ longiùs recessisse, quàm Stoicos. Tamet si iste quoque liber, nunquam fortassis editus, nec nobis est visus, nec amico nostro, paß quem vix tamen vlli rarissimi fugiunt. Tertius est Andreas Arnaudus Forcalqueriensis in hac Prouinciâ Prosenescallus, cui in libel lo, cui nomen loci, Apologiam pro Epicuro inter caetera edidit, breuem illam quidem, &foliolis paucis; sed in quâ tamen ea delipantur ex Laërtio praesertim, atque Senecâ, vnde conuincatur, quod vir ille pereruditus initio proposuit, fuisse Epicurum iniutiùs lacessitum, &laniatum ab obtrectatoribus. An opponam tandem coronidis vice, quod Poëta Stellatus ante ceutum annos de in cenm Epicuco Isue