Latin
CAPVT
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 236
Unproofread scanNot analysed yet
Heinc cùm notitiam Musices auersatus non fuerit (nam &de illa librum scriosit) neque Sapientem ab illius speculationibus deterruerit (quippe Sapientem solùm censuit de Musica rectè dispurare) &quod Plutarchus obiicit, arguat dumtaxat Epicurum noluisse de illa disputari intempestiuè (vt suo etiam loco demonstrabitur.) Damnauit tamen Epicurus illam Musicam, quae ex vsu legitimo eò deflexit, vt vitiorum nequissimorum incentiuum euaserit. Ita docet Empiricus, declarans vt Fpicurei negauerint ipsam esse suscipiendam, quòd (velut Platonici quoque) illam ad felicitatem non tendere existimarint; adiecerint verò, κυτὴν ἀσυμφορον εἶναι, καὶ ἀργὴν, φίλοινον, ρὴ Epicuri, Liber Octauus. μάτων ἀτημελῆ, Esse ipsam inutilem, segnem, hibacem, pecuniarum prodigam. Quo loco agnoscis Epicuri genium non tam Musicam auersatum fuisse, quàm quae ipsam vitia, ac mala saepenumerò consequuntur, quaeque nterdum causae fuere, vt integrae etiam nationes eam respuerint, vt apud Diodorum Aegyptij. Vt paucis dicam, Epicurus circa lib. I.