Latin
CAPVT
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 237
Unproofread scanNot analysed yet
hasce arteis sic fuit animatus, vt si quidpiam eccauerit (nihil autem peccasse contendere nolim) id prae nimio quodam virtutis affectu, ac felicitatis studio (si potest tamen in hisce rebus esse quid nimium) egerit: sicque vidleatur tantò esse excusatione dignior, quantò fuit ipsi pro sententia, quam tuebatur, finis laudatior. Clarum proinde ex his fit, quid ad obiecta ex Cicerone, aliísque responderi possit. Quòd si scrupulus aliquis supersit; is, cùm, Deo bene propitio, de Mundo, de Sideribus, de argumentis caeteris speciatim disputabitur, eximendus speciatim erit. Haec iam de Vita, &Moribus Epicuri dicta sufficiant. I S.