Latin
COLAI CLAVDII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 241
Unproofread scanNot analysed yet
Agnosco porrò neminem esse, cui, potiùs, quàm mihi id munus incumbat; quando nemo est, cui propter diuturnum, familiaremque conuictum, ille potuerit esse perspectior. Accedit, quòd licuit à morte ipsius ea interrogare, &cùm ex variis epistolis, tùm ex aliis monumentis intelligere, quae non fuissent cuivis perinde in promptu. Factum certè est ob hanc causam, vt cùm tot Viri eximij huiusmodi Spartam ornare potuissent, nihilominùs tecum conspirarint, méque sollicitauerint, vt illi admouerem manum. Postremò quod spectat ad Patriam, ad hanc aetatem, ad posteros, iniurius sim prorsùs, si opus detrectem. Et patriae quidem; nam species quaedam impietatis videretur, si obduci paterer lumen, quo, vt hactenus coruscauit, sic meritò in posterum gloriari mirificè potest; si negligi id ornamentum, quo pronunciare penè licet nullum vnquam aut exstitisse, aut exstiturum magnificentius. Quippe non tota modò Europa, sed Asia quoque, &Africa, ac ipse etiam nouus Orbis conuersos eius occasione in hanc Prouinciam oculos habuit; nemóque vsquam fuit eruditus, bonarûmve appetens rerum, qui non aut illum conuenire, aut cum eo certè agereper literas non affectârit. Tum praesenti quoque aetati; siquidem eius interest, vt qui sequentur, intelligant non fuisse effoetam in ipsa naturam; potuisséque eam Virum magnum, insignemque producere, qui futuris pòst saeculis proponi in exemplum posset. Magna certè eius laus est, quòd videatur in illo vno collegisse omneis omnium saeculorum virtutes; possitque adeò sese efferre, quòd in ipso expresserit quicquid praeclarum de Pandora fabulosa aetas confinxit. Denique ipsis posteris; quoniam iucundissimum ducent Virum illum cognoscere, cuius singulari affectui sese plurimùm debere agnoscent; cuius fortassis imitatione sic tenebuntur aliqui, vt quasi Phoenices enasci ex illius cineribus non sine fructu aliquo generis Humani contendant. Quod superest, Vitam describam, quae narrationis simplicitate, non caloribus quaesitis spectetur. Alij, si videbitur, comptiore calamo expolient, ac historiae forma donabunt quos ipse commentarios, ceu rudera quaedam, digessero solùm, veluti annaleis, in temporum seriem, Siquidem mihi animus est agere Damidem duintaxat, &,si qui fortè causabuntur delectum mihi non habitum, minima quaeque obseruitanti; dicam quod ille, etiam micas, quae ex mensis Deorum sunt, dignas videri, quae colligantur. Fortè neque res iis erit ingrata, qui; similes tui, pernosse magnos Viros student, non ob actiones solùm illustreis, publicéque exhibitas; sed ob obscuras etiam, &quas euulgari ipsimet noluissent. Quippe quae in oculis omnium, &cum claritate geruntur, nescio quid personatum habent; vnde quidnam intus, &sub cute lateat, internosse per-arduum sit; quae verò procul ab arbitris, &sine famae captatione, atque idcircò sine fuco, ereptâque personâ fiunt, ea demùm hominem ostendunt; quod discernere est operae-pretium. Id Gassendi Miscelanea.