Latin
COLAI CLAVDII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 242
Unproofread scanNot analysed yet
scilicet animos addit ad imitandum praeclarè gesta, cùm etiam in Heroibus nonnulla deprehendimus infirmitatis nostrae indicia; neque perinde desperamus eorum virtutes assequi, ac dum grandia quaeque dumtaxat narrantur. Sin verò nonnulli requirent illustriora quaedam, &liora facta, quàm commemoraturi simus; nôrint oportet non omneis posse Scipiones esse, aut Maximos, vt bella, triumphosque recordari valeant. Abundè illi merentur laudem, quos cùm Fortuna ad summas opes, atque dignitates non euexerit; maiores tamen animos gerunt, generosiore virtute sunt, ac moliuntur grandiora longè, quàm pro conditione sperare quis possit. Talis porrò Peireskius fuit, quem exhibituri non sumus, nisi vt Virum, qui fuerit gradus, censúsque Senatorij; &qui sese tamen ita gesserit, vt se fecerit quolibet encomio, ac panegyri superiorem. Videlicet sumus duo quaedam toto decursu prosequuturi, ob quae commendatus summopere est; alterum eruditio magna, ac omnigena, cum ardore sciendi inexplebili: alterum cura indefessa promouendi Arteis ingenuas, cum Regia planè erga omneis Literatos. Ex hisce verò capitibus periculum sanè non subest, ne efferre quidpiam hyperbolicè videar; loquar enim in ipso ore eruditorum Virorum, apud quos ille inclaruit, quique tantum abest vt me causentur fuisse nimium, quin vereor potiùs ne parcum nimis exstitisse sint conquesturi. Sed ne haerere heic videar, patere PER-OPTIME PRINCEPS, vt quae nosse desideras, deinceps enarraturus, exordiar à Maioribus; vt vel ex eo capite constet, cur illum Auctores constantissimè Nobilissimum vocitârint. RIS