Latin
LIGE BARBATI. CONSOL. CENSOR. AIDILIS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 286
Unproofread scanNot analysed yet
Graecum pretiosissimum, ab sque Theodosij temporibus, charactere etiam maiusculo exaratum, &à Rege lacobo mille aureis coemptum; ideò, inquam, vt ea editio ex collatione fieret completior, scripsit, misitque in Angliam, &fide sponsionéque data, Codicem obtinuit; cúmque Frontone communicauit. Autumnus porrò fuit eius anni, cùm nominatus est à Rege in Abbatem Sanctae Mariae Aquistriensis in Aquitania. Quam operam eius occasione praestari Romae oportuit. contulere vltrò Cardinales varij, vt Cobellu tius, Vrsinius, &(qui posteà fuit) Marquemontius; sed nullus tamen studiosiùs, quam Maffaeus Barberinus, qui deinceps fuit, ac etiamnum viuit Summus Pontifex. Nempe ex eo iam tempore necessitudo intercessit, excultaque est literis, vltrò, citróque saepiùs datis. Occasionem fecit perelegans Ode à Cardinali in Beatam Magdalenam composita, cuius initium, Innixa pennis versicoloribus. Cùm enim Peireskius illius exemplum ab Aleandro accepisset, mirificéque ea delectatus applausum etiam ab omnibus, quibuscum eam communicârat, eruditis Viris tulisset; impetrauit, eodem Aleandro intercedente, licentiam, vt typis mandata ampliùs vulgaretur. Distractis exemplaribus, placuit iteratò Poëma edere, sed grandiore forma, vt posset &ad Sanctam Balmam (rupem, ac Eremum poenitentiâ B. Magdalenae insignem) &per Ecclesias, sacelláque reliquae Prouinciae appendi. Quinetiam rursùs edere visum, postquàm procurauit ab eodem in gratiam S. Ludouici Franciae Regis Oden contexi, cuius est initium, Obiectu gemini maris; &post conditas etiam alias, quas obtinere licuit Aleandro, quasi suffurante. Sub anni finem celebris in Caelo Cometes effulsit, ad quem obseruandum adhortatus est quotquot nouit industrios viros. Ipse destitutus organis idoneis, &cùm se multùm credere caelo, ob inualetudinem, non auderet, alia ratione non attendit, quàm Telescopio capitis formam, &diuersitatem à cauda discernens, caudamque ipsam comparans cum Solaribus radiis per fenestellam traiectis. Laetatus autem postmodùm est, cùm accepit potuisse non versanteis Aquis-Sextiis paullò pòst diligentiùs omnia obseruare. Vt pauca ex iis seligam, in illorum gratiam, qui scire haec volent, apparuit Cometes à Nouembris fine in medium lanuarium; &quia emersio fuit matutina, idcircò cauda sursum nitens aliquot diebus visa est, priusquàm caput conspiceretur. Caput fuit subpallida stella, quantae sunt Fixae primi honoris (sed non illarum instar scintillans) rotunda, quà Solem spectabat; crispata, quà erat auersa. Cauda, seu Crines, radiatio fuit tenuior, &paullò candidior, longa initio octantem Caeli, &lata ad extremum (quà etiam nonnihil primis diebus versus AuPeireskij strum deflectebatur) sextantem propè prolixitatis. Apparitio Capitis prima, quà Scorpius brachia contrahit, fuit; desitio, quà Draco Vrsas dirimens, postremo loco explicat caudam.