Latin
287.1 to 287.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 287.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet praeter motum diurnum, quo Cometes Siderum instar oriebatur, occidebátque, progressus est etiam motu proprio à Meridie in Boream; sed ita tamen, ac si coepisset à medio Scorpione, secuissétve ibi Solis orbitam; cum inclinatione ad occasum graduum proximè sexaginta trium. Cùm initio verò is motus esset dietim duorum graduum cum besse, factus est sub Nonas Decembris velocior gradu integro; deincépsque ita decreuit, vt tandem elanguerit; vti etiam Cauda, quae fuit illis initiis adeò prolixa, ita sensim contracta est, vt euanuerit denique vnà cum Capite confusa. Peireskius, hac re intellecta, parùm abfuit, quin Keplero assenserit, existimanti illum motum traiectionem fuisse rectilineam, quae facta fuerit proxima nobis, cùm velocissima apparuit; neque diurna reuolutione impediri potuerit, quasi ea foret ipsi afficta ex reuolutione Telluris: aliunde tamen, vt agnouit non esse Cometam halitum terrestrem, sic persuadere sibi non potuit, vel eructatum fuisse à Sole, vel concreuisse ex aura aetheria. Concessit lubentiùs in eam Senecae opinionem, quae statuit Cometas non minùs perpetuos, quàm Sidera perpetuò visa; adeò vt istetùm est conspectus, non recens fuerit genitus, sed recens apparuerit; nec interierit exsolutus, sed ob immensam longinquitatem videri tandem desierit. Res tamen ipsi visa est dura, finitum esse Mundum persuaso; faciléque solùm admisit, quòd ex obseruatis demonstratum est, traiectionem Cometae fuisse non modò superiorem Luna, sed vis etiam Sole ipso inferiorem De directione caudae Cometae in plagam Soli oppositam, non est cur aliquid addamus; cùm praesertim locus non ferat, vt edisseratur, quamobrem ab exquisita oppositione, &nunc quidem ad dextram, nunc verò ad laeuam, cum inaequabili quadam deflexione recesserit. Non est etiam cur de praesagiis; cùm non postremum sit argumentum imbecillitatis humanae, ad ista expauescere, quibuscum res nostrae commercij nihil habent. Mirum, cur saltem Deo non credatur, dum à signis Caeli nihil metuendum iubet; scilicet ipse signa non faciens, ex quibus non expositis, quid futurum sit, cauieri non possit. Nisi autem Deus Cometam calamitatum signum constituat; vnde nam esse in Cometa potest aut futurorum notitia, aut affectus significandi? Annon ille suam pergie viam, vt naturalia caetera; parúmque eius interest, quid humanae gentes inter se moliantur?