Latin
366.5 to 366.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 366.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Dolere me neminem esse, qui Hipparchi illius Rhodij, quicum Tychonem conferre soleo, Vitam ad nos transmiserit; cogitandum ergo mihiesse, quàm bene de seris posteris meriturus sim, ad quos per me peruenerit, quantum jam habere adhuc licet, eximij Viri notitiam. Cùm hisce ergo, &plu ribus, quae pro tuo illo erga bonos, benéque de humano genere merenteis alfectu, edisseruisti, permotus forem; recepi exsequuturum me, ac jam obstrictam libero fidem. Quandoquidem verò, occasione eorum, quae de Obseruationibus à Tychone factis, inter colloquendum interserui, sciscitatus es de Obseruationum antiquitate, &progressu multa, quibus quae responsa à me fuere, visa tibi eiusmodi sunt, vt ea etiam chartis committi expetieris; en, vt breuiter tibi faciam satis. Principio indubium videtur, aliquam rerum Caelestium obseruationem non minùs esse, quàm ipsam Hominum originem, antiquam. Siquidem tam praeclarum est, tantíque vsus spectaculum, quod exhibetur caelitus, vt esse homines non potuerint, &non habere oculos ad id obseruandum intentos. Nam caetera inter, cùm viderent Solem non ex iisdem locis dietim oriri, non in eadem occidere; certis temporibus humiliùs, certis altiùs ascendere; ipso humiliore facto Hiemem, altiore Aestatem creari; non potuere sanè non attendere remve ad hanc vicissitudinem, iuxta quam fore sibi tempestatem asperiorem, mitiorémve sperarent. Fuit aliunde Luna suâ illâ facierum commutatione eiusmodi, vt non potuerit non oculos in se conuersos facere; &maximè quidem temporibus ratis Phaseis repetens; ob quas euenisse videtur, vt nulla non Natio illius circuitibus dimensa fuerit tempora; idque, cùm Solis euectionibus, depressionibúsque frequentiores forent.