Latin
367.1 to 367.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 367.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereo illam adeò pulchram nocturnorum Siderum faciem, suas quoque pro varietate tempestatum variationes subeuntem; ac speciatim Luciferum nunc seriùs, nunc maturiùs, nunc nullatenus Soli praeexorientem; caeterâque id genus similia; ac adnoto solùm, licet homines huiuscemodi varietatum causas tardiùs disquisierint, ac inuenerint; longè tamen antè eas animaduersas, admirationíque fuisse habitas, &,incompertâ licet causâ, vsibus vitae accommodatas. Hûc attinet, quòd qui Prometheus hominem finxisse primus dicitur, perhibetur quoque os illi sublime dedisse, vt talis esset, qui ab ipso exortu vultus, oculósque in Caelum, ac Sidera erectos haberet. Porrò quia haec est generalis solùm, rudisque obseruandi rato; ac ea requiri tempora possunt, quibus factae Obseruationes occasionem primam condendae cujuspiam artis fecerint, Astronomiaeque adeò originem praebuerint; res est ex veterum Scriptorum monumentis intelligenda. Et ex Literis quidem Sacris res haberetur planè confecta, si vel leui quodam vestigio deduci ex iis posset, quod ait Iosephus, posteros Sethi ante Diluuium Siderum Scientiam adinuenisse, ac duabus columnis, vni lateritiae, alteri lapideae illam inscripsisse, vt saltem seruari in lapidea, futuri Diluuij injuriam superatura, posset: aut, si exstaret certè vel leue indicium eius rationis, quam idem reddit, tam longaevae apud illos vitae; vt esset nimirum satis temporis ad perficiendum Astronomiam, quae exigat annos minimùm sexcentos, vt varietates omnes motuum Caelestium possint obseruari. Ideò scilicet ille notat Magnum, vti appellant, Annum ex sexcentis annis vulgaribus constare, quòd vulgaris opinio sit caelesteis motus semper variari, Donec consumpto, magnus qui dicitur, Anno, Rursus in antiquum redeant vaga Sidera cursum, Qualia praeteriti steterant ab origine Mundi. Cumque ex Sethi ante Diluuium posteris vnus prophetasse Enochus à B. Iuda Apostolo memoretur, posset res confecta haberi, si aut Enochus memoraretur, quidquam attigisse de Sideribus; aut Spurium non fuisse eum librum consta ret, in quo arcana quaedam de stellarum nominibus ab Enocho scripta Orige nes, &Tertullianus prodiderunt; aut nisi hunc Librum B. Hieronymus apoctyphum diceret; &non D. Augustinus ipsum iure abesse à Scripturarum canone apud Hebraeos causaretur.