Latin
367.6 to 367.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 367.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vt taceam posse videri mirum, non losephum quoque eius meminisse; nisi fortè fecit, quòd, cùm censeret Patriarcharum illorum vitam esse sexcentorum minimùm annorum debuisse, vt Astronomiam perficerent, nosset excipiendum Enochum, qui vltra trecentos sexaginta quinque annos non vixisset. Posset quoque videri res à Diluuio penè confecta, si vel minimum esset verbulum, ex quo argui posset quod ab eodem perscribitur, fuisse Aegyptios Abrahamo edoctos Astronomiam: sed nimirum potuere quidem &Berosus, &caeteri tam ipsi losepho, quàm Eusebio citati, tale quid legisse in aliquibus pris corum Rabbinorum libris; at non sanè in Literis Sacris, apud quas est altum nac de re silentium. Quin- etiam pij Doctores sunt, ac caeteros inter, Salianus, qui id ne probabile quidem putent, ob paruam Abrahami in Aegypto moram; ae censeant proinde posse id vero- similius de Iosepho illius pronepote dici. Et profectus quidem fuisse Abrahamus de Vr Chaldaeorum legitur; at non proptereà legitur ipsum, aut accepisse à Chaldaeis; aut ab iis ad Aegyptios transtulisse Astrorum scientiam. Ad Iosephum verò eius pronepotem quod spectat, is legitur quidem fauisse Sacerdotibus, cùm terram Aegypti vuiuersam, occasione dirae illius, ac diuturnae famis, Regi oppignerans, Sacerdotum terram excepit, quibus etiam, inquit Scriptura, statuta cibaria ex horreis publicis praebeban tur; at cùm exinde comprobetur, quod habet Aristoteles, apud Aegyptios, quos aliunde voluit esse populorum antiquissimos, fuisse Sacerdotes feriari permissos, hancque