Latin
373
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 373
Unproofread scanNot analysed yet
Strom. aullam interim mentionem quinque Errantium factam videas, ideò esse videtur quòd illis energiam solùm quatenus ad Inerranteis referrentur, tribuerent; ve speciatim quatenus in hac, illâve parte Signi alicuius Zodiaci forent, cumque ipsa orirentur, aut occiderent. Tantum certè partibus Zodiaci tribuerunt, ve Babylonij, ac illos imitati Persae, &Indi singulos Decanos, denósve gradus, su trienteis Signorum, ac Aegyptij quoque gradus singulos, variari non posse in ortu censerent, quin variatio quaedam insignis in eo praesertim, qui per id tempus hasceretur, contingeret. Proptereà scilicet Aegyptij confecerant apud Diodorum Srsonus Aniselata, magnum illum Circulum aureum, crassitudinis cubitalis, &trecentorum sexaginta quinque cubitorum ambitus, à Cambyse tandem direptum, vt in singulos cubitos totidem anni diebus respondenteis insculperetur, quae Sidera dietim, ac in horas orirentur, aut occiderent, quidque simul significarent: &cùm caeteri singulis Decanis singulareis formas animalium tribuerent, attribuerent ipsi gradibus singulis, ac suas subinde adhiberent hariolationes. Exempli enim gratiâ, primo gradui Arietis assignabant virum falcem dextrâ, balista sinistrâ tenentem; secundo virum capite canino, dextrâ protensâ, &laeuâgerentem baculum, &c.