Latin
373.5 to 373.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 373.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Fuere autem in praedicendis Lunae Eclipsibus fisentiores, tum quia Eclipses per tria proximè saecula intra eosdem dies redeunt, uum quia ob magnitudinem vmbrae Terrae, rarum est: vt Luna non in eam tota, diive parte incidat; at circa Solareis, quia Luna &tam parua est, &tantam pasallaxim habet, vt Solem plerumque non praeripiat; idcircò, vt de Babyloniis Lib. 2. peciatim Diodorus testatur, illi non fuere ausi ipsas ad certum tempus redigere supererátque proinde solùm, vt, si quas praedicerent, eam conditionem adniberent, si modò Dij caeremoniis, precibúsque ad eas auertendas non fleserentur. Nimirùm, quia iidem erant Sacerdotes, ipsorumque intererat, vt voluntatis Ptorum reputati interpretes, ac ideò futurorum conscij, peritíque caeremoniarum, quibus Dij delectarentur; ideò, ne nihil dicerent, &falli tamen non videsup sentur, habebant omnia in mysteriis, eáque fouebant opinionibus, ritibúsque terstitiosis. Aegyptij sanè in magna Sacrorum parte habebant libros Mercurij astrologicos (vnum, de ordine Inerrantium, alterum, de Solis, ac Lunae conjunctione, &illustratione; &tertium, quartumque de Ortu) quos qua solerent rompa circumferre apud Clementem describitur; neque mirum proinde est, si Lib. 6. Iul Sacerdotes illos, adeò sacros, soli legerent, esse Vates reputarentur. Quòd